De Fide Catholica

Previzualizare referat:

Extras din referat:

Christianam fidem Novi ac Veteris Testamenti pandit auctoritas; et quamvis nomen ipsum Christi vetus intra semet continuerit instrumentum eumque semper signaverit affutu-rum quem credimus per partum Virginis jam venisse, tamen in orbem terrarum ab ipsius nostri Salvatoris mirabili manasse probatur adventu.

Haec autem religio nostra, quae vocatur christiana atque catholica, his fundamentis principaliter nititur asserens: ex aeterno, id est ante mundi consti tu tionem, ante omne videlicet quod temporis potest retinere vocabulum, divinam Patris et Filii ac Spiritus Sancti exstitisse substantiam, ita ut Deum dicat Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum; nec tamen tres Deos sed unum: Patrem itaque habere Filium ex sub stantia sua genitum et sibi nota ratione coaetemum, quem Filium eatenus confitetur, ut non sit idem qui Pater est, neque Patrem aliquando fuisse Filium, ne rursus in infinitum humanus animus divinam progeniem cogitaret, neque Filium in eadem natura qua Patri coaeternus est aliquando fieri Patrem, ne rursus in infinitum divina progenies tenderetur: Sanctum vero Spiritum neque Patrem esse neque Filium atque ideo nulla natura nec genitum nec generantem, sed a Patre quoque procedentem vel Filio; quis sit tamen processionis istius modus ita non possumus evidenter dicere, quemadmodum genera-tionem Filii ex paterna substantia non potest humanus animus aestimare. Haec autem ut credantur, vetus ac nova informat instructie De qua velut arce religionis nostrae multi diversa et humaniter atque ut ita dicam, camaliter sentientes, adversa locuti sunt ut Arius qui licet Deum dicat Filium, minorern tamen Patre multipliciter et extra Patris substantiam confitetur. Sabelliani quoque non tres exsistentes personas sed unam ausi sunt affirmare, eumdem dicentes Patrem esse qui Filius est eumdemque Filium qui Pater est atque Spiritum sanctum eumdem esse qui Pater et Filius est; ac per hoc unam dicunt esse personam sub vocabulorum diversitate signatam.

Manichaei quoque qui duo principia, sibi coaeterna et adversa profitentur, unigenitum Dei esse non credunt. Indig-num enim judicant, si Deus habere filium videatur, nihil aliud cogitantes nisi carnaliter, ut quia haec generatio duorum corporum commixtione procedit, illic quoque indignum esse intellectum hujusmodi applicare, quae res eos nec Vetus facit recipere Testamentum, neque in integro Novum. Nam sicut illud omnino error eorum non recipit ita ex virgine genera-tionem Filii non vuit admittere, ne humano corpore polluta videatur Dei fuisse natura. Sed de his hactenus; suo enim loco ponentur sicut ordo necessarius postularit.

Ergo divina ex aeterno natura et in aeternum sine aliqua mutabilitate perdurans sibi tantum conscia voluntate sponte mundum voluit fabricare eumque cum omnino non esset, fecit ut esset, nec ex substantia sua protulit, ne divinus natura crederetur, neque aliunde molitus est, ne jam exstitisse aliquid quod ejus voluntatem existentia propriae naturae juvaret atque esset quod ...

Descarcă referat

Pentru a descărca acest document,
trebuie să te autentifici in contul tău.

Structură de fișiere:
  • De Fide Catholica
    • Referat.doc
Alte informații:
Tipuri fișiere:
doc
Diacritice:
Da
Nota:
9/10 (2 voturi)
Anul redactarii:
2007
Nr fișiere:
1 fisier
Pagini (total):
6 pagini
Imagini extrase:
4 imagini
Nr cuvinte:
1 962 cuvinte
Nr caractere:
11 913 caractere
Marime:
14.33KB (arhivat)
Publicat de:
Anonymous A.
Nivel studiu:
Gimnaziu
Tip document:
Referat
Materie:
Istorie
Predat:
la gimnaziu
Sus!